- ABASENI
- ABASENIArbiae gens. Steph. Η῾χώρα τῶ Α᾿βασηνῶν σμύξνην φέρει, καὶ ὄςςον, καὶ ςθυμίαμα, regio Abasenorum mzrrham sert, et Osson, et tus; qui non intelligit AfricaeAbasenos vel Abissinos, sed Arabiae, a quibus Africani sunt oriundi. Hi porro Abasem Adramitis vel Chatramotis, erant proximi. Uranius apud Steph. Μετὰ τοὺς Σαβαίους Χατραμῶται, καὶ Α᾿βασηνόι. Horum ducem Abraheth, eo ipso anno quo natus est Mahometes, magno elephante vectum cum multis copiis venisse ut Mecchanum templum exscinderet, sed ab avibus ababil, iactis in eius militumque capita lapidibus ex siggil (ita Turcae vocant Arabesque lapides in inferorum igne excoctos et induratos, cum eorum, in quos cadebant, nomibus inscriptis) fuisse interfectum, tradit infaustus Alcorani auctor cap. de Elephante. Ad quam fabulam Damir quoque Arab alludit, cum varias hirundinum species recensens, Singulare unitatis, inquit, est sununua. Huius speciei multe sunt in templo Charam Mecchanae urbis, que in templi tecto nidificant, in Abrahami statione, in porta filiorum Seibae. Quidam asserunt, aves esse ababil dictas, per quas Deus castigavit socios elephantis: apud Bochart. Hieroy. Part. poster. l. 1. c. 10. vide quoque supra in voce Ababilo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.